monumenta.ch > Hugo de S Victore Incertus > 'Goliath' in 'Posteriores excerptiones, p3, p6, CAP. IV. De Philisthiim et de Golia iterum.'
Hugo de S Victore Incertus, Posteriores excerptiones, LIBER SEXTUS. IN I ET II REGUM. - A DAVID USQUE AD SALOMONEM., , CAP. III. De acie Israel et Philisthiim. <<<     >>> CAP. V. De dilectione Ionathae et David.

CAP. IV. De Philisthiim et de Golia iterum.

1  Philisthiim sunt daemones; Goliath, caput eorum, qui ante adventum Domini superari non potuit; Geth, civitas Goliae, interpretatur torcular. 2  Hic est mundus et infernus, in quo velut obnoxios peccatis conculcabat. 3  Altitudo Goliae diaboli superbia, per quam supra filios eius obtinuit principatum, quasi palmam extollens. 4  Arma Goliae, diaboli sunt ad nocendum versutiae. 5  David a patre ad visitandum fratres missus est, et Christus a Patre Deo ad oves quae perierant domus Israel. 6  David ephi polentae, id est trium modiorum mensuram fratribus detulit, et Christus mysterium sanctae Trinitatis credentibus commendavit. 7  David decem formellas casei tribuno detulit, et Christus Decalogum credentibus tradidit.